- ONOCENTAURUS
- ONOCENTAURUSanimal ex saino et homine mixtum, memoratur Nonno Dionysiac. l. 14. v. 193. et Aelinao de Animal. l. 17. c. 9. Crateti Pergameno, ex Pythagora, describitur, ut verum animal; cui humanum os, collum item et pectus, humeri, brachia, manus; muliebres mammae et comae: dorsum, latera, venter et posteriores pedes asini. Eidem tribuit colorem cinericium, circa ilia subalidum. currentique pedum vicem manus praestare, aminum autem habere indocilem, adeo ut captum prae inedia perire malit, adiungit. Phile quoque in Imbis ad Michaelem Imperatorem ita describere animal hoc videtur, quasi viderit αὐτόπτης, c. 40. Sed et in convivio VII. Sapientum, apud Periandrum, exhibitum esse Centaurum recens editum, narrat Diocles, apud Plut. in Sympos. Imo ex ipsa Scriptura, id genus animalium dari, probare conatur Hieronym. contra Vigilantium sub initium siatim. Esaiae enim c. 13. v. 22. Graeci habent, Ὀνοκένταυροι ἐκεῖ κατοικήσουσι. Et rursus c. 34. v. 11. Ὀνοκένταυροι ενοικήσουσιν εν αὐτῇ; et v. 14. συναντήσουσιν δαιμόνια ὀνοχενταύροις: ubi Vulgatus habet, Occurrent daemonia onocentauris etc. Philes versus sic habent, c. 40. cit.Ἀνθρωπόμορφον εἶδον, Ἰνδὲ, θηρίον,Vidi, Inde, forma praeditam humanâ feram etc.Et paulo post,Πρόσωπον ἀνδρὸς εἶδον, Ἰδὲ, καὶ κόμην,Καὶ ςτέρνα, καὶ τράχηλον ἄχρις ἰξύος,Καὶ χεῖρας αὐτὰς ἀνδρικὰς, καὶ δακτύλους,Ἔπειτα μαζοὺς, ὡς γυναικὸς ἠρμένους.Ρἅχις δὲ καὶ πλευρὰ, λαπάραι, γαςτὴρ, πόδες,Καθαρὸν ὄνον τιν᾿ ὀργανοῦσι τὴν θέαν.Mihi virilis, Inde, vultus et comae,Pectusque visum est, atque collum ad illa:Vidi, et viriles huic manus, digitos quoqueMammasque ad instar feminarum pendulas.Merum seil Asinum reliqua spectandum exhibent,Dorsum, latusque, venter, addomen,pedes.Verum, quod de Centauris et Hippocentauris supra, idem de Onocentauris sentiendum. Ncc Indica haec onocentuarus quam Phile ex Aeliano et Aelianus ex Cratete Mysio et Crates ex Pythagor describunt, quidquam ex vero trahic, cum tale animal in india nemo alius observârit et unius Pythagorae fide nitatur: non magni illius, ut cuius aevô India Graecis prorsus ignota erat; sed alterius recentioris, quem de Mari Rubro scripsisse, Athenaeus memorat l. 5. c. ult. et. l. 14. c. 3. Neque vero ex se luquitur Phile, sed per prosopopoeiam alium inducit, hanc feram Indo homini describentem, ut ab ipso, quodnam sit ferae genus, doceatur. In Versionibus etiam Graeca et Vulgata, Onocentauri nomen non pro animali sumitur; sed pro daemonum spectirs et larvis. Esaiae c. 13. et 34. Unde recte Theodoretus, Καλεῖ, inquit, ὀνοκενταύρους, ἃς οἱ παλαιοὶ μὲν ἐμπούσας, οἱ δὲ νῦν ὀνοσκελίδας προσαγορέυουσι. Vocat Onocentauros, quas venteres Empusas, et qui nunc vivunt, onoscelidas appellant. Bis occurrunt pro Gap desc: Hebrew, semel pro Gap desc: Hebrew nocturno daemone illo, de quo vide supra in voce Lilith. Ideo persuafum Veterib. Onocentauros esse daemonis genus κάθυλον καὶ σκοτεινόν, silvestre et tenebrosum: quam in rem plura suggerit Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.